Twitter | Search | |
Papa Franciscus
Tuus adventus in paginam publicam Papae Francisci breviloquentis optatissimus est.
1,826
Tweets
8
Following
913,108
Followers
Tweets
Papa Franciscus 45m
Exemplum sancti Ioannis Baptistae vocat nos, ut Ecclesia simus Verbo Dei semper famulans, Ecclesia nolens in se, sed ad Iesum Christum attrahere.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus 20h
Cum Panis sit caelestis, Eucharistia locum nobis parat in aeternitate.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 22
Beatitudines non superiores homines respiciunt, sed eum qui provocationibus probationibusque cotidie occurrit.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 21
Sine communione et compassione, oratione constanter enutritis, theologia non solum animam suam amittit, sed etiam intellectum et facultatem rerum veritatis christiano more interpretandae.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 19
Sanctus Spiritus nos inducat, ut magis magisque quasi Dei filii vivamus et alteri alteris fratres.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 17
Sancte Spiritus, conspiratio Dei, qui pavorem in fiduciam et praeclusionem in donum convertis, intra in nos!
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 16
Unusquisque nostrum plurimi est Deo: parvi sumus sub caelo et impares cum vacillat tellus, sed Deo pretiosi sumus ut nihil magis.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 16
Mysterium Sanctissimae Trinitatis explicat Deum nos non habere solitarium, illic in caelo, procul: nullomodo; Pater autem est, qui Filium suum nobis dedit, hominem factum tamquam nos, atque, ut et propior sit nobis, eundem Spiritum suum ad nos mittit.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 15
Sanctus Spiritus nos omnes convocat et adiuvat, ut cohaerendi et congrediendi comperiamus pulchritudinem, sermone quisque et moribus suis, felix autem cum fratribus occurrendo.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 15
Cohaeremus corde tantis senibus, qui quasi occulti vivunt, obliti, neglecti. Et gratulamur illis, qui in societatem inclusiviorem enituntur, quae nulla eget reiectione corpore ac mente invalidorum.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 14
Sancte Spiritus, conspiratio nostra, qui corpus unum nos facis, pacem tuam in Ecclesiam et mundum infunde!
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 13
Sancte Spiritus, fac nos opifices concordiae, seminatores boni, apostolos spei!
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 12
Grandes natu a pueris somniandi facultatem detrahere non debemus. Operam demus ut spei spatium iuvetur, ubi eorum somnia adolescant ac participentur: communicatum somnium efficit ut via pateat novae videndi rationi.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 11
Quae gratis accepistis gratis date, ut gratiae Dei cor omnium attingere valeant.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 10
Sancta Maria, Mater Ecclesiae, adiuva nos ut Iesu nos plane confidamus eiusque amori credamus, potissimum tempore tribulationis et crucis, cum fides nostra ad maturationem vocatur.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 9
Viris mulieribusque missionariis omnibusque, virtute baptismi, missionem Ecclesiae quavis ratione participantibus impertimus ex corde Nostram benedictionem.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 8
Sancte Spiritus, in nostra corda effla et fac ut Patris lenitudinem percipiamus. Effla in Ecclesiam ut laetitia Evangelium deferat. Effla in mundum optatum spei refrigerium.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 8
Domine, linguam manusque seda, corda ac mentes renova, ut tantum verbum “frater” nos convenire faciat, et pax nostrae vitae sit ratio.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 7
Quomodo scio Dominum me audire? Una nobis explorata est fides: Iesus. Ipse celsus est intercessor. In Caelum Ipse ascendit, coram Patre est ad intercedendum pro nobis. Ipse perpetuo intercedit.
Reply Retweet Like
Papa Franciscus Jun 6
Reply Retweet Like